- PEDEMONTANA Regio
- PEDEMONTANA Regioolim regio Taurinorum; nuncPedemontium vocatur, tamquam pedem montium dicas; quoniam ad radices Alpium est, quae Galliam, Sabaudiamque ab Italia dividunt. Fines eius ponunt Geographi ab Oriente Padum, a Meridie Ligurum Alpes. a Septentrione Duriam Ripariam. Ducatus Taurinus sub Longobardis appellabatur, a quibus in provinciae formam, cuidux praeerat, redactus est. Hodie sub ditione Ducis Sabaudiae. Plura de hâc regione habet Domin. Niger. vulgo Piemont. Baudrando alias Gallia Subalpina, Regio est ampla, inter Ducat. Mediolanens. et Montisferrati ad Ortum, Vallesiam ad Boream, genuensem ditionem et Comitatum Niceae ad Austrum, Sabaudiam et Delphinatum ad Occasum, quibus separatur Alpibus Cortiis et Graiis. A Pado bifariam scinditur. Partes eius sunt Pedemontium proprium, Ducatus Augustanus, Marchionatus Segusinus, et Eporcediae. Item Salutiarum et Cevae: comitatus Astensis et Dominium Vercellense. Quidam nunc addunt tractum Canavensem, et partem Montisferrati, Duci concessam pace Clarasci. In Pedemontanas valles, Convallenses, Angruniam, et alias, a Valdensibus habitatas, copiis ductis Comes Trinitensis, inauditô crudelitatis genere in miseros ac innocentes grassatus est, A. C. 1560. Vide Thuan. Hist. l. 27. Christoph. Bitur. in Persev. Conv. Quae ibidem prius et ab eo tempore usque ad nostram aetatem acta, exhibet fideliter Legerus Hist. Vald. Gall. et Belg. in fol. editâ Lugduni Bat. ante paucos annos. Caput totius regionis est Augusta taurinorum, Turin, ubi sedes Decis. Vide Gallia Subalpina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.